- INCUSANDI
- INCUSANDIDeos consuetudo apud Gentiles, occurrit apud Aucores passim. Et quidem, quoties res male cessisset, non fata solum, sed et Deos ipsos, gravissimis saepe conviciis probisque feriebant. Lucan. Civ. Bell. l. 7. v. 723.——— Avehit inde,Pompeium sonipes: gemitus lacrimaeque sequuntur,Plurimaque in saevos populi convicia divos.Vide eund. l. 9. Sophoclem in Trachimiis, ubi de Hyllo, quum Herculis viderer crutiatus, ἀγνωμοσύνην Diis exprobrante, Alios. Atque hoc invidiam Diis facere dicebant. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 11.——— nullis defuit arisInvidiam sactura parens. ——Seneca Hercule Oetaeo, Act. 5. sub calcem v. 1860.—— Expedi in planctus tamenDefessa quamquam brachia; ut invidiam DeisLugendo facias. ———Nempe in ipso planctu de Diis querevantur, eosque vocibus pulsabant, quod ibid. legas. Nec intra haecce contumelia stetit: Verum et lapidabantur Deorum templa, in huiusmodi περιςάσεσι, ac evertebantur conterebantur atque in publicum eiciebantur eorum simulacra, uti ex Artemidoro l. 2. c. 34. docet Herald. ad Arnob. l. 4. Vide et infra de Statuis, uti de more ipsorum Deorum, sua fata,quibus obnoxii erant, incusandi, apud ipsum Arnob. modo laudat. l. eod. alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.